- LYCHNUCHUS
- LYCHNUCHUSex Graeco λυχνοῦχος, instrumentum est, cui lucerna s. lychnus aptatur, sicut candelabrum, cui candela: In usu domi, Cic. hanc scripsi ad lychnuchum ligneolum.Vide quoque supra Lucubratio. Et cum foras prodirent, vide Athen. pro quo obeliscolychnion tulisse milites, docet ex Aristot. Casaub. ad Iul. Suet. c. 31. et 37. In sacris inprimis: Moris enim fuit prisci, ut Casaub. ex Plin. l. 34. c. 3. observat, delubra lychnuchis pensilibus ornare. Sic autem is: Placuêre et lychnuchi pensiles in delubris, aut arborum mode mala ferentium lucentes: qualis est in templo Apollinis Palatini, quod Alex. Mag. Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem Deo. Ubi simul aliquot Lychnuchorum vett. formas nobis ingerit. Quemadmodum Stat. de Lychnucho, Amphitheatrum illuminante, ei multas faces aut funalia plurima in orbem, coronae instar distributa, adscribit, l. 1. Sylv. 6.v. 85. et seqq.Vixdum caerula nox subibat orbem,Descendit mediâ nitens arenâDensas flammeus orbis inter umbras,Vincens Gnosiacae facem coronae.Vide de Spectaculis in noctem continuatis I. Caes. Bulenger. de Theatro l. 1. c. 49. Et de Lychnuchis Alcioni, eos ad humanam formam effigiatos, fingit Homer. Odyss. η. ubi de convivio Regio, qualia in noctem prolata ad lychnuchos et lampades, apud reliquos etiam poetas, saepe occurrunt. Dionisium vero Iun. in Tarentinorum Curia candelabrum posuisse, in quo tot arderent lucernae, quot dies Anni sunt, referre ex Euphorione Athaen. l. 15. c. 19. in textu est, λυχνεῖον ἀνέθηκε. Ante omnes vero menrorabilis est Lychnuchus aureus in Tabernaculo Vet. Test. qui ad Australem eius pattem, in Sanctuario, collocatus, septem lampades septenis brachiis sustinebat: quae a Sacer dotibus sub vesperam accensae oleoque purissimo nutritae, totâ nocte in templo ardebant, Exodi c. 25. v. 31, 32, 33, 34, 35, 36, et 37. et c. 27. v. 20. et 21. Designabat is partim Christum, a quo solo Mundi et Eccl. lux est, Ioh. c. 8. v. 12. partim Eccl. quae instar aurei candelabri Apoc. c. 2. v. 1. et quidem una, in VII. periodis per ministerium suum Verbi Dei lucem huic mundo praefert. Auro suo, lucis huius dignitatem, vividumque ac aeternum fulgorem pingebat: Oleum exprimebat Spiritus S. dona: Lampades, rami ac calyces varii, donorum Spiritualium ubertatem et varietatem testabantur: Sacerdorum denique ministerium, in illis sub vesperam accendendis, Christi et ministrorum eius significabat curam qui Eccl. suae perpetuam incubare noctem non sinit etc. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. l. 4. c. 14. §. 9. et 10. Vide quoque Fort. Licet. de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 112. et supra in voce Candelabrum. Addo saltem, quod Lychnuchi fuêre primitus e testa. Unde Aus. Eidyll. 6. in Cupidine cruci affixo, v. 22.—— Fert fumida testâLumina Sestiaca praeceps de rupe puella.Dein e ligno, quali Cic. usum legimus. E pelle, vide supra, ubi de Laternis. Ex aere porro qualis Lychnuchus asservatur, in P. Peravii in Curia Paris. Consiliarii cimeliis. Ex auro tandem et argento, postquam sc. luxus invaluit etc. Plura hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.